HISTORIA LIBRI EXODI

CAPUT XL: Explicatio Decalogi

#Exod XX#III Reg. XXI#Luc. XXII#ibid.#Joan. XVIII#Gen. II

Non habebis deos alienos coram me. Quod non nisi decem praecepta Dominus dedit omnes asserunt sancti, sed in distinctione eorum differunt. Primum enim et unum, secundum Augustinum, dividit Origenes in duo, et quae sunt duo ultima, secundum Augustinum, colligit in unum; cui consentit Josephus. Praeterea dicit Augustinus tria fuisse in una tabula, et septem in alia. Josephus vero, et Hebraei quinque in utraque. Forte quia Augustinus voluit tria pertinere ad dilectionem Dei, et septem ad dilectionem proximi, pro dignitate potius, quam pro Scriptura, dixit ea esse primae, et secundae tabulae, sicut dicere consuevimus homines primae classis et secundae. Quocunque vero modo distinguantur idem est sensus. Primum praeceptum. Non habebis deos alienos coram me, id est me solum habebis Deum. Et ponitur, non habebis pro non habeas, imperative, secundum idioma Hebraeorum. Non enim asserit hoc Deus, cum quandoque habuerint. Non facies tibi sculptile, vel idolum. Alia littera, quod nihil est in mundo, id est nullius rei naturalis repraesentativum, ut fiebat Ammon capite arietino, Anubis, id est Mercurius, capite canino sine barba. Nec omnem similitudinem, quae est in coelo, vel terra, vel aquis, vel sub terra, quasi nec facias tibi pro Deo simulacrum solis, et lunae, et hujusmodi, nec hominis, aut jumenti, aut hujusmodi, nec draconis, vel reptilis cujuslibet, quae colebat diversus hominum error: Non coles, nec etiam adorabis ea. Colere enim est mente adorare. Adorare autem est, si non animo, saltem pro metu, vel adulando regibus, adorare. Postea ad inculcandam custodiam dicti et dicendorum, addidit incidenter: Ego sum Dominus Deus tuus fortis, et zelotes, visitans peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me, et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt praecepta mea. Zelus dicitur invidia, dicitur etiam amor, sed proprie amor viri in uxorem, pro quo sustinere nequit alterius accessum ad eam. In modum hunc dicit Dominus: Ego sum zelotes, id est non patiar te fornicari post deos alienos. Quod addidit se visitare peccata patrum in filios, aiunt haeretici: Non est bonus hic sermo, ut pro peccato alterius quis puniatur. Et dicunt Vetus Testamentum non esse datum a Deo. Non enim sic crudelis est Deus, sed econtra in his mitis apparet, quod etiam hoc nomine visitans innuitur. Ex pietate enim visitamus infirmos, et ipse ex mansuetudine non statim peccantem punit, sed exspectat etiam, usque ad quartam generationem, quandiu scilicet patres vivere solent, et si corripietur pater, vel filii non imitabuntur ipsum, parcit; alioqui quasi post longam exspectationem justius punit. Et de temporali poena tantum intelligendum est. Sicut de Achab, et Jehu, in posteris vindictam sumptam legimus. Vel potest exprimi severitas juste judicantis. Gravius enim puniuntur peccantes, si filios pro se etiam videant puniri, et justius pro exspectatione. Origenes tamen hic intelligit per patres, daemones; per posteros, coadjutores, quos quandoque in peccando nobis adjungimus, utpote: Primo intravit diabolus in cor Judae. Ecce pater: Post accessit ad principes, ut et ipsi in hoc peccarent; ecce filii: post accepit ab illis cohortem, et ministros: ecce tertia et quarta generatio. Dominus autem non visitat hic peccata patrum, qui reservantur igni aeterno, modo tamen saepe punit homines. Secundum praeceptum. Non assumes nomen Dei tui in vanum, id est nec falso, nec superflue, nec dolose jurabis per nomen Dei, nec honorem ejus, quantum in te est, evanescere facias, de eo prave sentiendo. Tertium praeceptum. Memento ut diem Sabbati sanctifices, id est sanctum et feriatum habeas. Non facies in eo omne opus, tu et filius tuus, et filia tua, nec servus nec ancilla tua, nec jumentum tuum, nec advena, qui juxta portas tuas est, id est tecum in domo tua serviens, quia Deus quievit die septimo, et nos diem septimum servamus, etsi non hunc, quem illi. Nam et Josephus sic ait: Quartus sermo secundum servandas septimanas, cum ab omni opere forent cessaturi, propterea de opere servili dicimus intelligendum. Quartum praeceptum. Honora patrem et matrem tuam, duplici honore, reverendo scilicet, et necessaria ministrando. In his enim quae sequuntur, fere et in omnibus, a parte totum intelligitur. Unde et Dominus docens totaliter intelligenda, implevit legem. Quintum praeceptum. Non occides manu, vel mente, vel consensu, nec violentam manum inferes insonti, nec subtrahes auxilium vitae, cui potes, et debes dare. Judex quidem non occidit, sed lex. Sextum praeceptum. Non moechaberis, id est non miscearis alicui, excepto foedere matrimonii. Septimum praeceptum. Non furtum facies, nec etiam rapies aliena. Octavum praeceptum. Non contra proximum tuum falsum testimonium dices. Hic prohibet omne mendacium. Licet quidam male senserint, Deum tacite concessisse mendacium, quod prodest, si nulli obest. Nonum praeceptum. Non concupisces domum proximi tui. Secundum Augustinum, hic prohibet concupiscentiam rei alienae immobilis. Decimum praeceptum. Non desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia, quae illius sunt. Hic autem prohibet concupiscentiam rei mobilis. Secundum Origenem, unum est praeceptum.